monumenta.ch > Cassiodorus > 31 > 63 > 28 > 143 > 34 > 73 > sectio > sectio > 33 > 3 > 1 > 33 > 22 > 92 > 12 > 16 > 120 > 10 > 21 > 116
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, in Psalmum CXV <<<     >>> in Psalmum CXVII

Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, in Psalmum CXVI

1 Alleluia.
2 Duobus quidem versibus, sed plenarius tituli honor apponitur, ut intelligamus quamvis pauca verba in Domini laudibus semper esse plenissima. Quis enim dubitet exiguum non debere dici, unde potest magnificentia superna laudari? Cui congrue apponitur schema quod Graece dictur hyrmos: quoniam seriem orationis usque ad ultimum servans, nec personam noscitur mutasse, nec causam; sed uno sensu usque ad terminum quod coepit exsequitur.
3 Continentia psalmi.
4 Licet hic psalmus pro paucitate versuum divisionem non recipiat, omnes tamen compendio suae locutionis exsuperat. Est enim primus quidem atomus psalmorum, puncti praeferens dignitatem, unde linea oritur, et diversae schematum species doctissima varietate formantur.
5 Expositio psalmi.
6 (Vers. 1.) Laudate Dominum, omnes gentes, et collaudate eum, omnes populi. Et istum quoque psalmum ad personam martyrum debemus aptare. Dicunt enim sancti viri, quasi iam gloriosa passione perfuncti, ut omnes gentes ad laudes Domini debeant excitari, qui talia praestitit servis suis, ut ipsius potius imbuerentur exemplis. Ubi sunt Donatistae, qui tantum suae congregationi fidem praestitam mentiuntur? Clamat chorus ille sanctorum, omnes gentes Dominum debere laudare; atque utinam vel nobiscum facerent, quod se agere singulariter mentiuntur! Sequitur, et collaudate eum, omnes populi. Collaudatio est cunctorum fidelium in unum redacta laudatio; haec enim Ecclesiae catholicae apta cognoscitur, quae de diversis mundi partibus aggregatur. Omnes enim gentes in suis populis generaliter commonentur, ne quis se in iudicio Domini dicat esse praeteritum.
7 (Vers. 2.) Quoniam confirmata est super nos misericordia eius, et veritas Domini manet in aeternum. Causa redditur quare debeat Dominus toto orbe laudari: quoniam promissiones suas, quas per sanctos prophetas effecerat, adventus sui visitatione complevit. Confirmata est enim in populo Christiano misericordia eius, et non commovebitur in aeternum, quando ille qui praestitit, ipse nos (ut credere dignum est) etiam sua miseratione custodit. Addidit, et veritas Domini manet in aeternum. Hic veritas Domini Filius significatur, sicut ipse dicit: Ego sum via, veritas et vita [Ioan. XIV, 6]. Nam, sicut putat dementissimus Arianus (quod dici nefas est), erat tempus quando non erat Filius: fuerat utique tempus quando esset Pater sine veritate, sine via, sine vita. Sed quoniam sine his rebus Pater nunquam fuisse credendus est, saluti nostrae et ipsi convenit veritati coaeternum et consubstantialem Patri per omnia Filium confiteri. Deinde scriptum est: Omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil [Ioan. I, 3]. Nam si tempus est factum per Filium, quomodo existere potuit tempus, quando non erat auctor eius? Sic errores pravos sequitur semper absurditas. Subiiciunt quoque tertiam falsitatem: Pater semper anterius Filio praedicatur. Et ubi est illud? In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum (Ibidem, 1). Vides nihil ibi fuisse praepositum; nam et multis locis primus Filius nominatur, ut est illud Apostoli ad Ephesios: An nescitis quia omnis fornicator et immundus non habet haereditatem in regno Christi et Dei [Ephes. V, 5]? Et ad Galatas: Paulus apostolus non ab hominibus, neque per hominem, sed per Iesum Christum et Deum Patrem [Galat. I, 1]. Et ad Thessalonicenses: Ipse autem Dominus Iesus Christus, et Deus Pater noster, qui dilexit nos [II Thess. II, 13]. Et ad Corinthios secunda: Gratia Domini nostri Iesu Christi, et charitas Dei [II Cor. XIII, 13]. Et ut istam aequalitatem de tota intelligeres Trinitate, addidit, et communicatio sancti Spiritus cum omnibus vobis. Legitur etiam Spiritum sanctum et Dominum, et priore loco fuisse nominatum; ait enim Paulus ad Thessalonicenses: Dominus autem dirigat corda vestra in charitate Dei et patientia Christi [II Tim. III, 5]. Oratur enim Spiritus sanctus ut corda credentium dirigat et in charitate Dei et in patientia Christi. Quapropter unus ex Trinitate ante vel postea nominatus, audienti nullum praeiudicium poterit exhibere, quia humana locutio aliter se non valet expedire. In Deo enim nulla est disparilitas vel diversitas aestimanda: quia ubi unus Deus recte creditur, ibi minor et maior non potest inveniri. Nescit enim numerum unitas, nec gradum admittit aequalitas, sicut scriptum est: Non ascendes per gradus ad altare meum [Exod. XX, 26].
8 Conclusio psalmi.
9 Parvus quidem psalmus plenissima brevitate conclusus est. Quid enim amplius potuit dici, quam ut Creator debeat toto orbe laudari? Fecunda brevitas, constricta copia, arctum latissimum, et sine fine angustum. O dulcis et admiranda diversitas! modo paucis sententiis salutaria dicere, modo magnalia diffusa oratione narrare, ut taediosa mortalitas nec in ipsa cura sustineret fastidium, cui praestat amoena varietas [mss. A., B., F., veritas] appetitum. Quaeri forsitan potest cur duos tantum versus psalmus iste contineat, cum e diverso centesimus decimus octavus centum septuaginta sex versibus productus esse monstretur, aliique complures dispari modo pro rerum qualitate formati sunt. Sed illud fortassis indicare res ista cognoscitur; quoniam sicut harmonia, id est, musicae virtutis pulchra modulatio, ex diversis sonis atque accentibus unam perfectam faciunt cantilenam, sic et isti psalmi modo breves, modo mediocres, modo longissimi, in unum concentum suavitate dulcissima rediguntur. Sive (quod credere dignum est) futurum regnum Domini significatur, ubi diversa merita sanctorum pro actuum qualitate fulgebunt, cum tamen omnibus una beatitudo et suavitas aeterna praestetur.
Cassiodorus HOME



Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, in Psalmum CXV <<<     >>> in Psalmum CXVII
monumenta.ch > Cassiodorus > 31 > 63 > 28 > 143 > 34 > 73 > sectio > sectio > 33 > 3 > 1 > 33 > 22 > 92 > 12 > 16 > 120 > 10 > 21 > 116